You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 104v.jpg
Incisio addito simul habitu vellendi.
Si prope adversarii conspectum perveneris, omnium primum sit, ut pedem praeponas dextrum, brachium quantum poteris cum acinace extendendo caput eius perstringes incisione. Porro, si idem contra te moliatur adversarius, tuque vicissim dextro innitaris, tum recta superne caput eius adpetes, et in ipso actu ictus regendo acinacis tui capulo supra brachium adversarii dextrum iuxta eiusdem acinacem, habitu eo si deorsum convulseris, eius incisio iam elusa est. Deinde sinistro confestim insequutus pede versus latus adversarii dextrum transversarium usurpando caput eius pulsato. Sed si idem molitus fuerit hostis, caput tuum adpetendo transversario, retrorsum pede dextro concedes, eumque ictum acie longa praemissa avertes. Subito autem acinacem in faciem impellendo diriges. Cum vero id a te fieri observarit, nec non eum habitum desclinarit, rursus intro dextrum pedem dirigito, uterisque quam celerrime duplici icto erratico. Inde vero eius brachium dextrum feriendo adpetes. Ceterum, adversario latus tuum dextrum ea ratione appetente, in triangulum concedes, aciem longam si sura caput direxeris, ictus eius per eam elabetur. Statim vero instando si insequutus fueris, nuditatem supernam hostis acinace contundes.