Duae incisiones supernae.
In supernam incisionem hoc modo te praeparabis: dextrum praepones pedem, et recta deorsum ictu regendo eius brachium incides dextrum. Adversarius autem id si animadverterit, tum tui acinacis dorsum manu laeva contingas, et fortiter eo habitu incidendo propellas. Sin vero is idem conabitur te dextro innitente, pedem praedictum modo referto, et eo modo incisionem adversarii effugies. Statim vero dextro innitens rursum procedito, acinace supra caput constituto ita, ut acies longa sit conversa superne, atque mucro retrorsum vergat. Interim sinistro insecutus pede versus caput eius ictu gemino uteris. Cumque adversarius avertere eum conetur transversario, tum manu tua sinistra ultra adversarii manum dextram regenda, sui defensionem avertito. Simulque supernam nuditatem eius adpetere feriundo poteris. Ceterum hostis si eadem moliatur, eius cubitum manu laeva arripere non cessabis, eumque si abegeris propellendo, acinace stringere vel ferier adversarii caput licebit. Zwenn ober schnit.