Habitus eius ictus qui nomen sortitus est ex ira contra incisionem supernam.
In eum habitum ita te componas: praeponendo pedem dextrum, accerrime e supernis versus caput adversarii feries, et si is animo iracundo contra te feriat ratione non dissimili, pedem dextrum eius dextro propones interius, et apprehende acinacis tui medium manu sinistra, atque adiungito inferne eius manui dextrae. Eo itaque habitu acinacis tui capulus, eius capiti imminebit. Interim vero fortiter incidendo hostem abiges, atque dextro pede firmiter inferne versus te si attraxeris, incidendo adversarium prosternes. Sin vero ea ratione contra te fuerit usus, atque te stringendo cupiverit prosternere, ut humum saucius tundas, dextrum pedem referto, et si fortiter e supernis brachium eius sinistrum appetendo ferias, te liberabis, securumque reddes ab adversario. Verum is si institerit longius, tum feriundo sursum eius brachium dextrum transversario appetito. Et si eodem habitu versus latus dextrum utatur, pede laevo intro concedas, atque acie longa eum avertere non dubitabis, simulque adversarii caput ictu erratico duplici aggredere. Verum si volet eo modo te decipere, eius manum dextram manu sinistra captabis, atque supra caput tuum acinace elevato in transversarium, adversarii partes primas irritas reddideris.