Geminus contra intorsionem ictus.
Hoc in habitu pedem dextrum praefixeris, aciem acinacis tui brevem praemittendo caput adversarii pulsato. Sed si is eo modo aggreditur, in inflexionis munimento consistentem adversus te hostem diligenter ictum eius observato, atque dextrum pedem contra ipsum ponito, inflectere confestim memineris, ex ea ipsa ratione inflexionis partem hostis acinacis anteriorem manu sinistra apprehende, sequutusque pede dextro in latus adversarii dextrum deflectes. Sin autem te in easdem angustias compulerit, sinistrum introponito pedem necnon si manum sinistram inferne eius axillae dextrae adplicaris, atque abegeris adversarium ex eo propugnaculo, ab ictu eius te optime tueberis. Interim vero curam eius rei ages ut transversario brachium hostis dextrum tanto impetu tundas acinace, ut brachium feriundo dissolvas. Ceterum, si confestim pedem sinistrum retuleris sursum ex loco inferiori, faciem adversarii adpetes. Sin autem is eadem ratione utatur, adversarii conatum aciem longam praemittendo avertere non cessabis. Porro, statim pede sinistro insequutus, mucronem vultui hostis inflectendo impelles. Ceterum si ab habitu mucronis iniecti se liberarit, ictu geminu brachium eius dextrum adpetito. Si autem quod plerumque fieri solet, eadem adversus te conatus fuerit, tum in latus hostis dextrum, pede sinistro concedes atque manu sinistra si eius cubitum dextrum impuleris, incisione superne vel inferne adversarium affligere poteris.