Captiosus seu falsus mucro contra mutatorium quem retro pedem longius direxeris.
In congressum ad hostem hoc modo te componas necesse erit: dextrum proponito, atque feriundo diriges acinacem longius pede porrecto versus humum. Interea autem sinistro insequitor, sublatoque sursum acinace, mucronem eiusdem retro caput tuum ex latere corporis tui sinistro in adversarii dextrum versus faciem eius inflectendo diriges. Sin autem hostis idem moliatur, te innitente sinistro in habitum mutatorii longius reiecto, eum redicere non dubites, atque acinacis tiu dorso mucronem adversarii abigito. At celeriter dextro rursum insequutus gemino ictu caput eius appetito duplicem erraticum usurpando, et si eum conatum exceperit, mucronem in faciem hostis inrletes, simulque versus hostis brachium dextrum usurpando octum cruciatum feries. Ceterum, si te eodem modo fuerit aggressus, tum acie brevi eius ictum removere memineris, atque eo habitu caput adversarii proscindito. Sin vero idem fieri contra te ab hoste intellexeris, forma coronae ictum eius avertes, et caput hostis ictibus atque punctionibus appetito.