You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 114r.jpg
Habitus ex quo acinacem adversario extorquere licet, simul etiam prosterni hostis queat.
Quem in modum ad hoc propugnaculum componere te oporteat ex sequentibus mox cognosces. Pedem sinistrum praepones, atque adversarium ictibus supernis aggredieris, et si propius ad eum concesseris, dextrum intropones, atque ex ictu curvo adversarii capitis partem sinistram adtentabis feriundo. Ceterum, si is idem moliatur, te dextro insistente acie brevi praemissa ab eo periculo tutaberis te, et in ipso momento collum eius aciem longam praemittendo proscindes. Conante id adversario removere, sinistro introgredere, e loco inferiori sursum feriendo dextrum eius brachium pulsabis. Interea tamen sinistrum referre memento, et ab loco inferiori latus eius sinistrum ferias. Sin vero idem contra te usurparit, ictum eius acurate observato, sinistrum pedem intropones, atque porrecte versus caput adversarii superne ferias. Interim vero brachium eius dextrum manu sinistra ultra hostis acinacem directa apprehendito, versumque latus tuum dextrum si deflecteris, acinacem e manu eius torquebis et in ipso articulo mucronem tui acinacis eius collo applicabis. Si autem eadem tentarit, acinacem benevole hosti concedes si manu sinistra eius cubitum sinistrum si apprehenderis dextramque inter pedes adversarii applicaris, prosternes eum facilime.