Ratio Acinacis extorquendi addito habitu brachii infringendi.
Ad hoc certaminis genus ita te accommodabis: intro versus hostem ingressus pede sinistro gemino ictu caput eius adpetes, et si avertere fuerit conatus, confestim dextro insequeris, atque transversarium usurpando dextrum hostis latus pulsato. Verum si rursus ictum eluserit adversarius, tum in latus eius dextrum pede sinistro concedes. Interea autem inflectes acinacem versus faciem ex adversarii latere sinistro ita ut acies eiusdem longa superior appareat. Sin vero is contra te modo laborarit, dextro intro concedas et eius conatum acie longa acinacis tui praemissa eludas. Celeriter autem eius pedi sinistro laevum praepones, atque capulo tui acinacis ultra hostis brachium dextrum regendo caput sauciare ex eo habitu licebit. Postea curabis ut eius cubitum dextrum manu sinistra apprehendas, brachiumque ea ratione confringas. Ceterum, adversario ex eo propugnaculo erumpente, et tuum brachium infringere conante eius cubitum dextrum manu vicissim laeva apprehende, acinace tamen tuo supra dextrum hostis brachium applicato, versus latus tui corporis dextum te convertes, et si manu tuo sinistra dextrae subveneris, acinacem ex manibus adversarii extorqueris. Post si tibi idem ab hoste contigerit, tum cubitum eius laevum manus impetu sinistrae si impuleris securum te reddes.