Duplex irruptio unde habitus prosternendi hostis formatur.
Acinace athletico more gubernando in praedictam rationem hoc corporis gestu te compones. Contra hostem pedem sinistrum introponito, et e loco inferiori sursum feriundo latus adversarii laevum pulsato verum si ab eo ictu se defenderit excipiendo, ictu quo vertex appetitur item eo uteris qui a strabonibus nomen sortitus est versus latus capitis adversarii dextrum, atque ex eo habitu si dextrum praeponendo longius concesseris, inflectes mucronem in faciem vel pectus hostis. Sin autem idem adversus te usurpet, pedem sinistrum praefigere memineris, et acie longa acinacis tui avertendo te tueberis, subitoque dextro consequitor, inclinato et inflectito mucronem contra faciem adversarii latus insuper eius dextrum pulsabis. Id hoste avertente versus brachium eius dextrum celeriter ictum geminum feriundo usurpabis. Sed si is ex eodem habitu te aggreditur in triangulum concedes atque aciem longam praevertendo ictum avertes. Interea etiam utendo transversario recta eius aurem dextram ferito. Ceterum, adversario idem moliente, circum collum eius manum sinistram dirigito, et eo modo ictum adversarii eluseris. Sin autem te ea ratione apprehenderit, tum pede sinistro retro eius poplitem sinistrum concedes in habitum quo pede tuo eius popliti iniecto adversarius ruere cogitur, confestim vero manu sinistra ilia eius circundabis, atque ea ratione hostem deiicies.