You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.10825 160v.png
Mucro longus contra hastarum collisionem primam.
In accessu contra hostem ex eo ictu, qui ab aure vibratur contra eum, ferire memineris dupliciter, et si propius ad eum processeris, / sinistrum pedem praeponito, manum dextram femori adplicabis dextro, mucro hastae contra hostis faciem sit porrectus, confestim / vero insequutus pede dextro, eius Collum mucrone longo figes. Sin autem is eadem ratione te adgressus fuerit, eum sinistrum / tu praefixeris, atque in habitu hastarum collisione constiteris, mucrone anterioris impetum hostis impedito, et insequutus dextro / pede, caput eius ictu adpetes. Verum in ipso ictu, collo ex parte anterioris hostis circumflectendo hastam adplicabis, postea eius / pedi dextro laevum pedem anteponito, superne propelles, et diligenter curabis, ut adversarium hoc habitu infirmum reddas. Caeterum / si is idem moliatur, insequitor pede laevo, atque eius mucronem hasta tua eludes, interimque mucronem anteriorem versus faciem hostis / impellito. Eo autem impulsum a te accurate vibratum avertente, hastam circumflectes, et rursum faciem eius adpetito. Verum / si is gemino impulsu te fuerit adgressus, mucrone anteriori eum avertes, et mucrone posteriorem pectori eius infigito, ex eo / itaque habitu retrocedes in tuta tuis defensione.