Ictus conversus contra aversionem.
Hoc modo te compones in predictum habitum, regendo ictum geminum de pectore formatum versus adversarium porrecte ferias, et si prope / ad ipsum perveneris, contra hostem dextro pede consistas praefixo. Verum celeriter hastam rotando, manu conversa hoc ita fiat, ut hasta / manu inversa retrorsum supra humerum ita voluatur, ut mucro anterior sit, caput eius conquassato, et rursum manu sinistra / hastam si adpraehenderis, mucronem anteriorem in visum eius porrigito. Sin autem versus adversarium sinistro praeposito constiteris porrectus / manibus hastam contineris, mucroque versus terram vergat, turn eius ictum et punctionem avertes hasta intra manum utraque / introgressus pede dextro, mucronem brevem iniscias manu dextra contra eius faciem. Id si exceperit, dextro reducto, vultus hostis / mucronem longum impingito. Ceterum adversario eodem habitu adversus te utente dupliciter, utrumque impulsum mucrone anteriori / avertes, confestim vero insequutus pede sinistro, mucronem posteriorem in faciem impellito adversariis dupliciter. Et si hostis eum conatum / animadverterit, atque excusserit, quantum poteris, hasta dextrum latus eius mucrone longiori quassabis. Sin autem rursum exceperit / ictum, turn dupliciter contra pectus eius hastam iniscito, atque ab adversario tuta recedas.