Impulsus per quem brachium adversariis debilitatur contra impulsum, quo pudendo adpetuntur.
Quum in conspectum adversariis concesseris hasta rite regenda, pede sinistro procedes, et hastam supra caput manu dextra contineas / manum vero sinistram infra medium hastae adplicabis, atque eo modo hostis cubitum sinistrum pungito, hoc itaque habitu brachium eius / infirmabis. Sed si is idem fuerit contra te molitus. Sique hastam dextra manu super capite continueris, et sinistrum pedem praefixeris, / hasta sursum levanda si averteris pudenda eius, mucrone anterioris adgreditor, et eo impulsu eius conatum irritum fades. Inde pede dextro intro procedes, atque mucronem hastulae posteriorem versus adversariis visum inflectendo impellas. Caeterum si eadem / impulsus ratione is utiis conatus est, mucrone anterioris eum avertes, et si hastam recta ante faciem tuam continueris, dextro introgredere / contra hostem, et hastam adversariis ex manu eius anterioris excutias mucrone tuo posterioris, atque mucrone anterioris / faciem ipsius adpetito. Sin vero id hostis exceperit, dextrum pedem reducito retrorsum, et mucronem hastae longiorem, pectori / eius infigito, id itaque si perfeceris, ab adversario tuto recedas.