You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 019r.jpg
Ictus transversarius ex utroque latere.
Si quando ense gubernando ad adversarium perveneris pede dextro prefixo. Versumque te acie brevi conversa laevo statim sequere, ferias transversim manibus instar crucis ordinatis, eum ictum si exceperit, inflectas in locum infirmiorem. Infimior ensis locus desuper mucroni proximus, qui infra medium ensis consistit, atque acie longa[1] ferias versum superiorem nuditatem hostis. Si vero pede sinistro praeposito constiteris, teque constitueris in ictum transversarium contra eum brachiis cancellatis, dextro progredere manus tuas permuta ut ense plavido coram eo consistas, atque ictu praedicto ferias versus autem illius laevum. Sin eum exciperit gladiu suo hostis, dupliciti ictu, qui corpus non attingat referias verticemque sinistrae capitis partis petas.
- ↑ 'Long edge' is not listed in ty.