You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 054v.jpg
Ictus duo, quibus caput superne adpetitur.
Si in adversarii gladio regendo more athletico conspectum perveneris, sinistrum praeponito atque ictum ipsius diligenter observato, et si is versus caput tuum feriat superne, tum dextrum laevo tuo postpones, capulumque sursum pro capite tuo si inflexeris, ab ensis tui latitudine adversarii ictus delabetur, et dextro insequutus pede, versus eius verticem superne ferias. Si vero te modo eodem fuerit aggressus adversarius, sinistrum praefigentem, ictus eius acie brevi praemissa avertito, acieque longa faciem proscindas. Cum vero is idem conari volet, tum ab ense tuo manum laevam remove, atque dextrum adversarii cubitum si impuleris, facile eum abs te repelles. Tum etiam infirmum reddideris adversarium, ut omnes suos labores frustra quosqunque susceperit sumat.