You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 075v.jpg
Quarti habitus certaminum praedictorum
Cum ensibus rite gubernandis ad invicem conveneritis, nec non mucrones versus pectora mutuo direxeris, sinistrum praeponito pedem, confestim insequutus dextro, protento ensis tui nodo aurem adversarii sinistram adpetito. Et si is modo consimili contra te fuerit usus, nullo modo id adversario excipies. Verum mucronem in eius faciem vel pectus pungendo impelles. Cum autem idem hostis molitus fuerit, tum mucronem eius mucrone tuo avertes, atque nodum ensis sub eius brachium sinistrum inflectes, et eo habitu versus te convellas in latus tuum dextrum. Sin vero contra te eodem modo utatur, tum manum laevam ab ense removebis, et inter eius brachia intro inflectes, interimque sursum vellas inlatus tuum dextrum. Sin vero adversarius te eo modo vellet ad te, ab ense tuo medio manum sinistram removeto, eaque cubitum eius dextrum si impuleris, conatum eius irritum efficies, atque postea cum adversario certabis pro tuo arbitrio.