Habitus duo vellendi unde iactus formatur.
Si palmam hinc ferre volueris hac ratione te accommodabis: dextrum pedem praeponito, securim sublatam pro facie tua teneto in latere sinistro, dextra teneat mucronem posteriorem, sinistra autem hastile medium. Inde consequitor pede sinistro atque lamina securis caput hostile concutito. Sin hostis te repellat inter manum utramque capulo, tum mucronem anteriorem pariter addita lamina sub poplitem dextrum ingeras, et versum te attrahas. Idem vero si is usurparit, tum vicissim et tu laminam collo ipsius hostis adiungere non dubites,ex habitu ictus de latere colli. Si ex ea effigie firmiter attraxeris hostem illius impetus nocere tibi non poterit. At si adversarius pari te ratione attraxerit superne, in triangulum concedas, et si eum impetum intra manus ambas capulo securis letalis exceperis, nec non sursum presseris, superne eum infirmum reddideris. Verum inde manum sinistram a securi removeas, eam pedi eius dextro si admoris atque sublevaris, supinum hostem prosternes.