Titulus, et dedicatio.
Ad aeternam memoriam divi Maximiliani Romanorum Imperatoris, Caesaris, et Augusti, has Tyrociniorum seu ut nunc vocant Certaminum equesterum[!] species collegi, atque ex ordine locavi. His enim ipse D. Maximilianus studuit, easque exercuit, plerasque etiam invenit primus. Quare ne huiusmodi nobilitatis honesta, ludicraque exercitia pereant, ea immortalitati donavi: presertim ad aeternam laudem nobilitatis, et eorum omnium, quibus huiusmodi ludi adhuc cordi sunt, ut scilicet hinc, quid sequi debeant ad oculum habeant, et sibi singula ad imitationem proponere possint.