You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 119v.jpg
Revision as of 01:12, 4 January 2019 by Michael Chidester (talk | contribs)
Tyrocinium, quod Germani (·den bund·) vocant, instituitur. Vir ipse habeat galeam, quam Germanicè (·ain Rennhuet·) vocamus, atque Thoracem, cum unco magno. Deinde ferream barbam gerat, quae ad hastae tactum desiliat. In brachÿs nulla sit armatura. In genu vero armatus esse debet cum armatura, quam (die straiffteschen·) vocant. Nullo omnino utatur Ephippio. Hasta habeat Trochleam versatilem, qua medium viri brachium contegat. Equus strato serico tegatur atque obcaecatur. Quemadmodum ex hac figura cognoscere liquet.