Cogitanti mihi saepe de splendore Torneamentorum, quae ante annos Sexcentos in Germania agi coeperunt, eademque longo tempore pòst fortiter atque honestè (·ut maxime decuit·) exercita, tandem in mentem venit, eoruus descriptiones, ritus, consuetudines, et leges si libro nostro adÿcerem, qui totam artem gladiatoriam, quae apud antiquissimos in usu fuit, tum etiam nostro floret saeculo, complectitur, eidem certe haud exiguum ornamentum atque splendorem allaturas, quare cum essent quidaus, qui me id ut facerem exhortarentur, eorum ego voluntati, meoq{{dec|u|ue} consilio resistere nolui, sed potius decrevi primum Torneamentum, adiunctis eiusdem origine, constitutionibus, ritu, et legibus, quam brevissime describere, ea tamen ratione, ne quicumque historiae deesse videatur. Apposui item duas figuras Torneamenti, artificiosissimè depictas, in perpetuam rei memoriam & documentus virorum nobilium, tu{{dec|u|m} etiam ut his admoniti virtutem potius amplecterentur, quam ut illiberalibus studÿs operam impenderent. Fuit autem Torneamentorum autor Henricus eius nominis primus, cognomento Auceps, Imperator. is Magdeburgi anno nongentesimo tricesimo octavo, die dominica proxima post festum trium regum primus Torneamentorum ludum exercuit in recreationem, atque laudem triumphi memorabilium Ducum, Principum, Comitum, et nobilium, qui tunc temporis sub praedicto Imperatore adversus Hunnos infideles et rebelles fortiter pugnantes victoriam obtinuerunt, sub Imperium Romanum eos compellentes. De toto autem negotio et instituti Torneamenti ratione Caesarea Maiestas retulit quamprimum ad principes, praecipuè ad quatuor totius Imperÿ duces primates, scilicet Cunradum Comitem Palatinum ad Renuus, Hermannum Sueviae ducem. Berchtoldum Bavariae, atque Cunradum ducem Franconiae. Quoruus singuli ad Torneamenti constitutiones, atque informationem tres Viros deligerent, experientia rerum et auto
You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 124r.jpg
Revision as of 01:50, 4 January 2019 by Michael Chidester (talk | contribs)