You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 208v.jpg
Revision as of 03:40, 31 December 2019 by Michael Chidester (talk | contribs)
Si hostis te utrinque urgeat, tunc si ex dextro urgeris, equum flectas sinistrorsum.
Quum spatium tibi dari ab hoste videris, equum flectas.
<section begin="3/">Accurrate memineris ensis extorquendi vel tenendi.
Brachiu[m] tuum hosti superiniicias, si quis te adgressus fuerit, vel acriter contra ipsum concertes.
Si cuipiam hasta equestris fuerit elusa, eidem concursus plus officiet quam ut prosit.
Admonitio
Primum omnium erit, ut noris adversarii equestrem hastam com contra te equo invehitur, qua hasta removere, eumque tua hasta nihilominus contingas. Eum igitur habitum quatuor modis vel quatuor custodiis exerceto, quarum tres sunt per integram equestrem hastam, una vero per mediam.