You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 219r.jpg
Duos habitus discas contra omnis generis arma seu hastam equestrem, seu ensem, manuam vacuam adplicandi.
Habitus occultus
Is habitus omnium optimus est in dimicatione equestri, et est occultus, proceditque ex manu sinistra, propterea diligenter observandum tibi erit, ut freno ita utaris, et applices, quo sinistra manus libera sit, ubicunque volueris, et nihilominus equum freno regere possis, atque hoc est laborare manu libera, nam dextra ensem vel hastam te tenere oportet, ideoque figura duodecima docet habitum vacuae manus contra omnis generis arma.
Quoscunque habitus manu libera exercere volueris per ensem, vel luctam usurpare, omnia quae de iis proferre prodest in glossis reperies.
Correptio iubata omnem luctam infirmat quae a fronte peragitur.
Hic habitus valde utilis est in dimicatione equestri, proptereaque