You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 212r.jpg
Revision as of 00:50, 3 January 2020 by Michael Chidester (talk | contribs)
mutuo non contigeritis, tum dextrum latus ipsi adiungito, atque deiicias eum capite ipsius retorto.
Sin autem gladium hostis stringere conetur, brachium dextrum sub ipsius brachio transmittas, atque eum ad te comprimas. Inde si equum ab eo flexeris, concidet.
Verum si ensem strinxerit et ferire te studeat, tum occulto tactu utitor, id igitur si perfeceris, hostis brachium dextrum tuo brachio dextro superiniicias sinistra manu.
Sin autem hostis manum dextram tua laeva corripuisti, eam pectori tuo adprimito, post si circumflexeris equum hostis corruet.
Figura
Secunda monet ut equum flectas, atque hostis manum dextram sinistra corripias.
Si manum advectus adprehenderis ut ante, tunc pectore tuo bra