Destructio antecedentis
Plures eius habitus demolitiones sunt, tum etiam contra fortes et infirmos athletas accommodi.
Si quispiam latere dextro tuo lateri itidem dextro adiungatur viribus praestans, et prosternere te ex ratione demonstrandi solis conetur, si igitur maxillae adplicaverit dextram manum, tum dextrum brachium dextro item hostis superiniicias, ipsumque totis viribus pectori admoveas. Inde autem corpore tuo adgraves, post si fueris progressus ipsum deturbas.
Verum si is sinistro latere dextro tuo iungatur, brachiumque sinistrum tuum singulatim item manu adprehenderit, tum contra ipsum te convertas, atque celeriter interne brachium dextrum attollas. Inde ipsius brachium tui brachii parte firmiori removeas, et superiniecto brachio super hostis brachium progreditor.
Si vero adversarius minus viribus praestet, atque sinistrum latus lateri dextro tuo iungat, manuque sinistra tuam item sinistram corripere conetur, tum ab inferne retrorsum sustollas eam, sinistrae ipsius traiiciendo. Inde brachio subito levato, ipsius brachium violenter iuxta cervicem si compresseris progreditor.