eam adpellationem sortitus est, ne quilibet eum intelligat.
In glossis eandem appellationem retinet, nam equitibus brachium adversarii dextrum iuba dicitur. Idem igitur semper si equo inveheris concipere conaberis luctando, sinistra enim adversarius frenum continet, atque ex ea ratione minus eadem te laedere quibit.
Id etiam observato, ut adversarium in colluctando à fronte adgrediaris, brachiique, dextri iuncturam prope manum corripias.
Correptionis iubatae effigies
Si luctari cum hoste voles, ad dextrum ipsius latus advehitor, atque ipsum inde adgreditor. Verum si is te vicissim complectitur, tunc manu sinistra tua eius corripito brachium dextrum prope manum in iunctura, brachiumque protrahas anteversum. Inde traiecto brachio supprimas, et ea ratione ephippii arcum corripias, post cum fueris progressus, adversarius concidat necesse erit. Denique scito quod is habitus omnis generis luctas destruat, quibus a fronte adpeteris. Et ideo monet decimatertia figura,
qui correptio iubata omnes luctas a fronte in nihilum redigat.