Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 II 225r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 05:23, 3 January 2020 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio demonstrandi solem

Id hac ratione exerceas: cum dextro latere dextro item hostis lateri coniungeris in mutuo concursu, tu quam proxime ipsum accedito, sinistramque manum retrorsum circumiicias corripiendo brachium eius sinistrum, versum te inde totis viribus attrahas, dextram vero manum maxillae hostili supponas, atque sursum fortiter eam in latus ipsius sinistrum impellas, ea igitur ratione contra solem faciem adversarii convertis, insuper etiam ipsum equo deturbare licebit.

Figura

Decima quarta propterea monet ut cominus captetur manus hostilis atque in locum cervicis frontem colloces.

Lucta praedicta ideo a peritis dimicationum demonstrandi solis habitus adpellatur, ne quis intelligat qualis sit habitus, inde etiam occultus dicitur.

Cum vero latere sinistro adversarii dextro iungaris, pari ratione ipsum complectitor, ut in praedictis adparet paulo supra, atque in latus ipsius sinistrum reiicias.