Verum si brachium extollere minus voles, tum ipsius superiniicias brachio atque deprimas.
Tum etiam si lubet, brachium dextrum ab interne brachio hostis sinistro superiniicere poteris, retrorsumque ipsum comprimere versum te, et inde discedere.
Observatio
Occultae luctae speties,
quae firmissime hostem retinebis.
Is habitus occulta dicitur lucta, atque inter optimas numeratur, et non dissimilis aute inferior iubata correptione, nam ea lucta quaevis potes retinere sive fortis sive infirmus fuerit, eumque ea ratione eo compellere, ut non quicquam contra te moliri queat, donec tu ipsum dimiseris, quatenus eum artificiose corripueris.
Si vero idem facere volueris, quod solet fieri a levibus et gloriosis thrasonibus, qui ostentationis tantum gratia athleticam exercent artemque manifestam omnibus exhibent, quam noverint, a peritis