Admonitio, cum vos mutuò hastis non contigeritis, quid tum sit agendum.
Si alter alterum non contigerit hasta equestri, tum, qui victoriam obtinere desideras, hastam reijcias quantum poteris celerrimè, atque inde ad latus adversarij dextrum equites, nec ensem educas, postea si flexeris equum, curato ut sinistrum latus tuum, hostis dextro iungas dextram manum ipsius observans.
Cum igitur iuxta hostem consistas, atque gladium eduxerit adversarius, et te ferire conatur, tunc correpto ipsius cubito manu tua sinistra, superne eum repellito, atque inde si pede tuo sinistro latus eius dextrum urseris, hostis concidit.
Sin autem adversarium minus sternere cupias, cum cubitum ipsius sinistra corripueris manu, tum dextra manu tua, iuxta nodum, ensem hostilem adpraehendas, et attrahas eum, manu vero sinistra si cubitum ipsius removeris, ensem hosti extorques.
Figura
Tercia admonet, ut prope hostem consistas ita, ut sellae invicem coniungantur, vel ensem ei eripias.