You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 212r.jpg
This page has been validated.
mutuo non contigeritis, tum dextrum latus ipsi adiungito, atque deijcias eum capite ipsius retorto
Sin autem gladium hostis stringere conetur, brachium dextrum sub ipsius brachio transmittas, atque eum ad te comprimas, inde si equum ab eo flexeris, concidet.
Verum si ensem strinxerit, et ferire te studeat, tum occulto tactu utitor, id igitur si perfeceris, hostis brachium dextrum, tuo brachio itidem dextro superinijcias sinistra manu.
Sin autem hostis manum dextram, tua laeva corripuisti, eam pectori tuo adprimito, post si circumflexeris equum, hostis corruet.
Figura
Secunda monet, ut equum flectas, atque hostis manum dextram sinistra corripias.
Si manum adversarij adpraehenderis ut ante, tunc pectore tuo bra