You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
User:Kendra Brown/Latin Lew/Latin complete only
Contents
81 r
a
Brevis Habituum Ensis longioris expositio
- Prima omnium cura sit ut colas deum et ames,
- muliebrem sexum honores,
- et eo modo gloria tua augebitur:
- eo discas,
- quae te deceant,
- in bello et ubique virtute et robore virium utere,
- ita ut fortitudo tua omnibus probetur.
b
- Prima admonitio,
- primum operam dabis,
- ut Ictus,
- qui mox describentur,
- artificiose ferire possis more Athletico,
- si fortem gladiatorem te exhibere volveris.
- Cum pedem sinistrum praefixeris,
- atque de latere dextro ferias,
- iam deceptus,
- et ictus est falsus, [^1]
- nam dextrum latus non sequetur,
- et ictus brevior,
- quam par est,
- apparebit,
- neque vero ad dextrum latus rite potest exerceri.
- Sin autem dextrum praeposueris,
- et de latere sinistro ferias,
- nec sinistro fueris subsequutus,
- tum rursus falleris. [^2]
- ea propter curabis,
- ut,
- si de latere dextro ictum regis,
- statim subsequaris pede itidem dextro in ipso ictu.
- Idem facies,
- si de sinistro ferias,
- et ea ratione commodissime corpus adcommodabis,
- ictusque porrecti et more gladiatorio formabuntur.
c
- Si feriundo ad hostem accesseris,
- ense regendo ne cesses,
- eius ictum expectans sed semper exerceas.
- Nam omnes Athletae,
- qui id faciunt[^1],
- Athletica non gaudeant,
- quoniam saepissimé laeduntur.
d
- Item cum ad hostem concesseris,
- quocunque habitu[^3] uti voles,
- facito id pro animi Viribus et corporis,
- caputque ipsius ferire curato,
- et ea ratione adversarium coges,
- ut se tueatur[^2],
- neque unquam transmutationes assumere possit.
- mucro enim tui in ensis eum praepediet.
- Sin autem parte fortiori,
- qu[a?]e est pars á cruce usque ad medium ensis hostis tuum gladium contigerit,
- brachium eius sinistrum saucies,
- atque inde recedas,
- priusquam id cognoverit.
81 v
a
- **Quum** perveneris ad hostem propius,
- si dexter sis feriundo,
- strenue athleticum exercitium exercere cupiens,
- a sinistro latere primum ictum nunquam regas.
- In firmior .n. [enim] est,
- quam ut hosti resistas in collisione ensium,
- verum si de dextro ferias,
- tum firmiter poteris resistere,
- atque varios habitus[^1] exercere.
b
- **Sin** autem sinistra manus dextra sit agilior,
- etiam tunc primum Ictum de latere dextro non feries,
- at potius de sinistro.
c
- In gladiatoria optimum est,
- ut observes, quo hostem feriundo praevenias,
- id si feceris,
- omnes habitus quos exercere voles,
- contra eum continuo usurpato.
- Ut is cogatur subinde se defendere[^1].
- Verum si is te praevenerit Ictibus exercendis,
- prima cura sit,
- ut acriter ense te defendas[^2],
- et ea ratione ipsius conatum in nihilum rediges.
d
- **Locus** vel pars ensis firmior is dicitur,
- qui continetur a cruce ensis usque eius medium,
- infirmior vero a medio ad mucronem usque porrigitur,
- quo autem modo eas partes exercere te oporteat,
- in sequentibus declarabitur.
82 r
a
- Porro quinque sunt Ictus artificiosi,
- multisque ignoti,
- quos si quis in nihilum potest redigere more Athletico absque sui detrimento,
- is certe non exiguam laudem merebitur apud pugiles probatissimos,
- atque merito opulentiora praemia ob hoc auferat,
- quam alij.
b
Primus est, qui ab ira apellationem sortitus est, Secundus dicitur Ictus curuus, Tertius, Transversarius, Quartus, qui à strabonibus nomen accepit apud gladiatores, Quintus ictùs, quo vertex hostis rectà adpetitur, ex his p[rae]cipue et principaliter Athletica constat, eor[um] descriptiones in sequentibus habebis.
c
Rursus sunt habitus[^3] duodecim, quos Athleta norit, necesse est, Primus quatuor custodijs constat. Secondus, rationes quatuor, quibus hostis impetus repellitur[^1], Tertius, quo hostis instando urgetur. iiij, ensis traiectio, v, remotio[^2], vi, transmutatio, vii, ensis retractio, viii, transcursus, ix, abscisio, x, ratio qua hostis manus comprimu[n]tur, xi, inclinationes, xii, intorsiones.
Qua autem isth[a]ec exerceri debea[n]t ratio[n]e, rite et co[n]seque[n]ter iam describetur.
d
- Ictus eius habitus[^5],
- qui ex ira appellationem assumpsit.
- Is ictus suo mucrone omnes Ictus superos avertit, quantumvis sit facilimus, & maxime agrestis: eum hoc modo exerceas. Si adversarius supernè caput tuum ex latere suo dextro adpetat, tu vicissim idem facito, remota omni defensione[^3], gladiu[m] ipsius contingens firmiter, atq[ue] subito mucronem ensis tui in faciem eius vel pectus convertito, Verum si is id observarit, nec non ensis parte firmiori impetum exceperit[^4], tum ensem ab ipsius ense surrigas, eo supernè remoto, versus aliud ensis latus rursum converso, caput ferias.