Wiktenauer logo.png

User:Kendra Brown/Latin Lew/Latin complete only

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search

81 r

a

Brevis Habituum Ensis longioris expositio

  1. Prima omnium cura sit ut colas deum et ames,
  2. muliebrem sexum honores,
  3. et eo modo gloria tua augebitur:
  4. eo discas,
  5. quae te deceant,
  6. in bello et ubique virtute et robore virium utere,
  7. ita ut fortitudo tua omnibus probetur.


b

  1. Prima admonitio,
  2. primum operam dabis,
  3. ut Ictus,
  4. qui mox describentur,
  5. artificiose ferire possis more Athletico,
  6. si fortem gladiatorem te exhibere volveris.
  7. Cum pedem sinistrum praefixeris,
  8. atque de latere dextro ferias,
  9. iam deceptus,
  10. et ictus est falsus, [^1]
  11. nam dextrum latus non sequetur,
  12. et ictus brevior,
  13. quam par est,
  14. apparebit,
  15. neque vero ad dextrum latus rite potest exerceri.
     
  16. Sin autem dextrum praeposueris,
  17. et de latere sinistro ferias,
  18. nec sinistro fueris subsequutus,
  19. tum rursus falleris. [^2]
  20. ea propter curabis,
  21. ut,
  22. si de latere dextro ictum regis,
  23. statim subsequaris pede itidem dextro in ipso ictu.
  24. Idem facies,
  25. si de sinistro ferias,
  26. et ea ratione commodissime corpus adcommodabis,
  27. ictusque porrecti et more gladiatorio formabuntur.


c

  1. Si feriundo ad hostem accesseris,
  2. ense regendo ne cesses,
  3. eius ictum expectans sed semper exerceas.
  4. Nam omnes Athletae,
  5. qui id faciunt[^1],
  6. Athletica non gaudeant,
  7. quoniam saepissimé laeduntur.


d

  1. Item cum ad hostem concesseris,
  2. quocunque habitu[^3] uti voles,
  3. facito id pro animi Viribus et corporis,
  4. caputque ipsius ferire curato,
  5. et ea ratione adversarium coges,
  6. ut se tueatur[^2],
  7. neque unquam transmutationes assumere possit.
  8. mucro enim tui in ensis eum praepediet.
  9. Sin autem parte fortiori,
  10. qu[a?]e est pars á cruce usque ad medium ensis hostis tuum gladium contigerit,
  11. brachium eius sinistrum saucies,
  12. atque inde recedas,
  13. priusquam id cognoverit.


81 v

a

  1. **Quum** perveneris ad hostem propius,
  2. si dexter sis feriundo,
  3. strenue athleticum exercitium exercere cupiens,
  4. a sinistro latere primum ictum nunquam regas.
  5. In firmior .n. [enim] est,
  6. quam ut hosti resistas in collisione ensium,
  7. verum si de dextro ferias,
  8. tum firmiter poteris resistere,
  9. atque varios habitus[^1] exercere.


b

  1. **Sin** autem sinistra manus dextra sit agilior,
  2. etiam tunc primum Ictum de latere dextro non feries,
  3. at potius de sinistro.


c

  1. In gladiatoria optimum est,
  2. ut observes, quo hostem feriundo praevenias,
  3. id si feceris,
  4. omnes habitus quos exercere voles,
  5. contra eum continuo usurpato.
  6. Ut is cogatur subinde se defendere[^1].
     
  7. Verum si is te praevenerit Ictibus exercendis,
  8. prima cura sit,
  9. ut acriter ense te defendas[^2],
  10. et ea ratione ipsius conatum in nihilum rediges.


d

  1. **Locus** vel pars ensis firmior is dicitur,
  2. qui continetur a cruce ensis usque eius medium,
  3. infirmior vero a medio ad mucronem usque porrigitur,
  4. quo autem modo eas partes exercere te oporteat,
  5. in sequentibus declarabitur.


82 r

a

  1. Porro quinque sunt Ictus artificiosi,
  2. multisque ignoti,
  3. quos si quis in nihilum potest redigere more Athletico absque sui detrimento,
  4. is certe non exiguam laudem merebitur apud pugiles probatissimos,
  5. atque merito opulentiora praemia ob hoc auferat,
  6. quam alij.


b

Primus est, qui ab ira apellationem sortitus est, Secundus dicitur Ictus curuus, Tertius, Transversarius, Quartus, qui à strabonibus nomen accepit apud gladiatores, Quintus ictùs, quo vertex hostis rectà adpetitur, ex his p[rae]cipue et principaliter Athletica constat, eor[um] descriptiones in sequentibus habebis.


c

Rursus sunt habitus[^3] duodecim, quos Athleta norit, necesse est, Primus quatuor custodijs constat. Secondus, rationes quatuor, quibus hostis impetus repellitur[^1], Tertius, quo hostis instando urgetur. iiij, ensis traiectio, v, remotio[^2], vi, transmutatio, vii, ensis retractio, viii, transcursus, ix, abscisio, x, ratio qua hostis manus comprimu[n]tur, xi, inclinationes, xii, intorsiones.

Qua autem isth[a]ec exerceri debea[n]t ratio[n]e, rite et co[n]seque[n]ter iam describetur.


d

Ictus eius habitus[^5],
qui ex ira appellationem assumpsit.
Is ictus suo mucrone omnes Ictus superos avertit, quantumvis sit facilimus, & maxime agrestis: eum hoc modo exerceas. Si adversarius supernè caput tuum ex latere suo dextro adpetat, tu vicissim idem facito, remota omni defensione[^3], gladiu[m] ipsius contingens firmiter, atq[ue] subito mucronem ensis tui in faciem eius vel pectus convertito, Verum si is id observarit, nec non ensis parte firmiori impetum exceperit[^4], tum ensem ab ipsius ense surrigas, eo supernè remoto, versus aliud ensis latus rursum converso, caput ferias.


82 v

a

Alia cautela.
  1. Si contra hostem ira co[m]motus ferias,
  2. et is fortiter ensem tenuerit,
  3. tuq[ue] habitu supra modò co[m]memorato uti volveris,
  4. Vicissim et fortiter resistas,
  5. brachia inde si versus latus dextr[um] tuum sustuleris,
  6. brevem aciem ab ipsius ense torqueas,
  7. atq[ue] supernè visum ipsius pungas,
  8. at si adversarius id observarit,
  9. sublatoq[ue] ense impetum excep[er]it[^2],
  10. in intorsione remaneas,
  11. et mucronem infernè hosti adiungito.


b

  1. Item cum adversarius ex forma punctionis vel Ictus ensem tuum contigerit,
  2. in primo conflictu,
  3. tu noli exercere statim Ictus crebros,
  4. sed festina lentè,
  5. et maximè curabis,
  6. ut prius observes num in ensium collisione molliter vel fortiter ensem teneat,
  7. Sin id deprehenderis,
  8. uti poteris intorsionibus,[^1]
  9. atque crebris ictibus quem habitum nos Germani bellum appellamus appetendo nuditates proximè obvias.


c

  1. Habitus, quem nos bellum appellamus est,
  2. cum intorsionibus et quicquod inde per mucronem versus quatour nuditates formatur,
  3. utimur.
  4. Verum eum hac ratione exercebis:
  5. Si contra hostem Ictum ex ira appellationem adeptum ferias,
  6. isque, eum exceperit[^4],
  7. sublatis brachiis,
  8. mucronem ensis tui iuxta ipsius ensem superne contra hostis superam nuditatem lateris sinistri.
  9. Verum si eam vim removerit[^5],
  10. in habitu intorsionis consistere memineris,
  11. sed mucronem deorsum convertas in latus sinistrum.
  12. At si adversarius id quoque removeat[^6],
  13. tunc inferiores eius nuditates lateris dextri mucrone investiges,
  14. et si id etiam repellat[^7],
  15. tu ense sublato in latus sinistrum,
  16. contra latus hostis dextrum mucronem nuditates supernas inquirendo inmittas,
  17. itaque habitum belli vel militiae infernè et supernè hostis exagitabitur,
  18. si quidem eum iuxta Athletarum veram instructionem exercueris.