You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 090r.jpg
De aratro.
Secunda Custodia Aratrum dicitur: in eam hoc pacto te adaptes opus erit, sinistrum pedem praefigas, ensem contineas deorsum in latere tuo dextro manibus cancellatis, nodo dextrae coxae adplicato, ita ut superné acies brevis appareat, mucro vero contra adversarij faciem sit porrectus.
Item de sinistro latere hoc modo te in Aratri habitum componas. dextrum pedem praeponas, iuxtà que latus sinistrum contineas ensem deorsum prope sinistram itidem coxam, acies longa superior sit, mucro sursum vergat faciem adversarij respiciens.
De forma quae dicitur Germanis Populus.
Custodia Tertia Populus arbor est, in eum habitum sic te accommodes, sinistrum pedem praefixisse necesse est, porrectis brachijs ensem ante te contineas, mucrone humo nitente ita, ut brevis acies superna sit.
Custodia de die
Quarta Custodia haec est, ad eam hac ratione te componas, sinistrum praefigere pedem non dubites, sublatum ensem extentis supra caput brachijs contineas praetenta acie longa, retrorsum mucro non nihil pendeat: atque ita in custodia consistas.