You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 086r.jpg
Tum etiam maxime curabis transversarium feriundo, ut totis viribus id fiat, vel loco ensis firmiori, adversario autem id excipiente, tu si firmiorem ensis partem sustuleris, atque ea parte ipsius hostis infirmiorem senseris, Mutationibus super eius ense directis versus infernas nuditates utitor, vel si mavis versus collum ipsius. Verum si id nequibis, conduplationes retro ipsius gladium exerceas, inde autem curabis ut adversarij caput concutias.
Caeterum si hostis adeò acriter se defendat, ut commemoratos habitus exercere non possis, capulo ensis tui, adversarij gladium repellas, atque transversario alterum eius latus quasses, at si incurrere conetur, sub brachijs ipsius incisionis habitum exerceas.
Alius transversarii usus,
In precedentibus dictum est, quam[?] Bos, et aratrum duo castra, vel custodiae sint, hoc autem loco quatuor nuditates appellantur Bos et aratrum. Bos, duae superiores nuditates, hoc est, dextrum & sinistrum latus capitis. Aratrum, duae nuditates inferiores, id est duo latera infra cingulum. Eas igitur nuditates Transfersario pervestigabis in accedendo ad hostem.
Quum ad adversarium accesseris, et is contra te in custodia de die constiterit, tum adversus eum in latus dextrum prosilias dextro pede, atque totis viribus transfersarium