You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 091v.jpg
Ratio urgendi hostem insequendo progressu.
Istius rationis varij sunt habitus et Usus, ijque sunt magna prudentia exercendi atque industria contra Athletas, qui ex porrectis et liberis Ictibus Athleticam tractant, sed veram ipsius Athleticae artem, occultamque non magnifaciunt.
Primum habitum rationis hostem urgendi
hoc modo exerceto, si ad hostem gladiando perveneris, sinistrum pedem praeponas, teque in custodiam de die componas, diligenter autem observes, quibus contra te habitus utatur, et si eveniat, ut porrectim superné contra te feriat de humero suo dextro, eum impetum non repellas, sed cura ne ictu te apprehendat adversarius, atque dum ensis eius in ipsa ictus vi deorsum defertur humum versus, ad eum dextro pede prosilias, et proximam nuditatem lateris dextri superné quasses, et ea ratione priusquam hostis ensem sustulerit, iam vulneratus est.
Alius praecedentis habitus.
Quum adversarius ictum longius deorsum direxerit, hoc autem fiet, si eum tu non exceperis, ictus enim eo modo defertur: tu autem eius ictum feriundo consequutus sis, cum igitur celeriter is ensem rursus elevet, tuumque impetum excipiat, fortiter tunc acies ensis tui longa, ipsius ensi adiuncta remaneat, et si removere sursum conabitur, tum dextro hostis pedi sinistrum resiliendo postponas, atque transversario vel alio habitu caput ipsius de latere capitis dextro quassabis, inde vero celeriter versus alterum latus habitu duplationis seu alio genere ictus laborabis, iuxta observationem, num fortiter ensem, vel minus, teneat, atque haec forma dicitur externa.