Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 093v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 05:08, 7 March 2022 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

capulo in forma Bovis pro facie tua constituto, alterum pedem si dextro adiunxeris, faciem inde vel pectus adversarij pungas, idque ex Aratro de latere sinistro facias.

De transmutationis vel Transmissionis Usu.





Varii habitus Transmutationis et usus sunt, quibus uti poteris contra gladiatores ex omnibus ictibus, qui feriunt contra enses potius, quam nuditates, ijs igitur uti addisces prudenter, ne dum Transmutatione tu uteris, hostis mucrone te appetat.

Transmutationem hac ratione exercebis. Cum ad hostem proceßeris, supernè contra ipsum porrectim ferias caput adpetendo, verum si is contrè feriat, ensem et non corpus appetens, tunc mucronem infernè transmittas, priusquàm ensem tuum adversarius contingat, versusque latus alterum pungas. at si id fieri observarit hostis, et removere impetum conabitur, rursum memineris ensem transmittere versus alterum latus, eum igitur habitum toties exercebis, quoties adversarius tuendo se ensis tuo obviarit utrinque.

Alia eiusdem forma.

Quum ad adversarium processeris, sinistrum pedem praefigas, mucronemque longiorem contra faciem ipsius convertas, et si is supernè vel infernè feriundo ensem tuum adpetierit, atque excutere eum conetur, mucrone inclinato deorsum nec non versus alterum latus pungas, et hoc exerceas contra omnes ictus.

Etiam id observes,

cum adversarius impetum exceperit, vel ensem tuum in primo conflictu contigerit, et si sui ensis mucronem non versus corporis tui nuditatem converterit, verum