Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 082r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 16:29, 7 March 2022 by Michael Chidester (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Porro quinque sunt Ictus artificiosi, multisque ignoti, quos si quis in nihilum potest redigere more Athletico absque sui detrimento, is certe non exiguam laudem merebitur apud pugiles probatissimos, atque merito opulentiora praemia ob hoc auferat, quam alij.

Primus est, qui ab ira apellationem sortitus est,
Secundus dicitur Ictus curuus,
Tertius, Transversarius,
Quartus, qui à strabonibus nomen accepit apud gladiatores,
Quintus ictùs, quo vertex hostis rectà adpetitur, ex his praecipue et principaliter Athletica constat, eorum descriptiones in sequentibus habebis.

Rursus sunt habitus duodecim, quos Athleta norit, necesse est,

Primus quatuor custodijs constat.
Secondus, rationes quatuor, quibus hostis impetus repellitur,
Tertius, quo hostis instando urgetur.
iiij, ensis traiectio,
v, remotio,
vi, transmutatio,
vii, ensis retractio,
viii, transcursus,
ix, abscisio,
x, ratio qua hostis manus comprimuntur,
xi, inclinationes,
xii, intorsiones.

Qua autem isthaec exerceri debeant ratione, rite et consequenter iam describetur.

Ictus eius habitus. qui ex ira appellationem assumpsit.






Is ictus suo mucrone omnes Ictus superos avertit, quantumvis sit facilimus, & maxime agrestis: eum hoc modo exerceas. Si adversarius supernè caput tuum ex latere suo dextro adpetat, tu vicissim idem facito, remota omni defensione, gladiu ipsius contingens firmiter, atq subito mucronem ensis tui in faciem eius vel pectus