elegeris, audacter quassato, neque cures, quibus contra te utatur habitibus. Sed si se defenderit hostis ictus excipiendo, in tui defensione contra proximum nuditatem eius ferias, itaque corporis, non ensis rationem praecipuam habebis.
Ratio, qua nuditates,
quo minus laedantur, tueri licet.
Si quis acriter et totis viribus contra te feriat, et tu conatum adversarij impedire, atque curare, ne quatuor corporis partes supra modo commemoratas sauciat hostis, conaris, et is potius invitus laedatur, tum conduplationibus contra partem ensis superiorem, que firmior dicitur, et mutationibus contra infirmiorem utitor, eam igitur formam si exercebis, facile hostis vulnerabitur, neque ullos habitus assumere poterit,
conduplationes hac ratione exerceto, Si adversarius supernè contra te feriat de humero suo dextro, vicissim et tu pariter cum ipso de dextro itidem firmiter ferire non dubites caput appetendo, eum ictum si parte ensis firmiori hostis exceperit, sublatis brachiis, manu sinistra nodum ensis tui sub brachium dextrum si contorseris, acie longa premissa ex brachiis cancellatis caput ipsius saucies retro ipsius ensem.
At si in primo conflictu eius ensem ex latere sinistro tuo contigeris acie longa. sublatis confestim brachijs in ipsius ense tuus haereat, verum pòst retro ipsius ensem strictum, acie brevi caput vulneres.