qui certe illis arte praestant, quamuis rarissimi etiam inter hos reperiantus, qui certum fundamentum habeant, & discipulos suos rationibus certis instituere possint. Repertus est ante annos aliquot Argentinensis quidam Joachimus Meier, qui conatus est firmas regulas demonstrare, & volumen etiam magnum hac ipsa de arte edidit germanico Idiomate, & licet aliquid intellixisse videatur, usum tamen istorum fundamentorum non commonstravit. De veris igitur principiis aliquid commemorare constitui, quod eo melius & facilius, ut spero, facere potero, quoniam & librum vetustissimum compositum a Monachis nobilibus (sicuti enim multi clarissimi Imperatores & duces belli vita fere peracta, sese in monasteria abdere solent, ubi in otio saepius recordantus praeliorum, quibus prafuerunt % quando victi sunt, causas que quomodo praevenire potuerint considerant, posteritati deinde scriptis consulere possunt: ita & nobiles quondam, qui plerunque erant fortes & peritissimi tam in per destri, quam equestri pugna, tandem veterani &
You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:De Veris Principiis Artis Dimicatoriae (Heinrich von Gunterrodt) 1579.pdf/23
Revision as of 20:00, 15 May 2022 by Michael Chidester (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "''qui certe illis arte praestant, quamuis rarissimi etiam inter hos reperiantus, qui certum fundamentum habeant, & discipulos suos rationibus certis instituere possint. Repert...")
This page needs to be proofread.