sive punctim sive caesim reliqua eorum membra ab antimacho, hoc est, ab eo qui ex adverso luctatur, feriantur, ut minimum susm talis ipsorum ars in vero certamine habere: videatur. Hinc fit ut plurimis spectatoribus persuasum sit, haud ullam utilitatem afferre huius artis peritiam, & quod de eiusmodit gladiatoribus verum est, ipsi arti male asseribant: fundamento destitutam iudicent, agilitatem corporis tantummodo esse, & robu principalem causam putent. In quo tamen non parum a scopo aberrant. Habet etenim haec ars non minus quam aliae, certissima & perfectissima (licet paucissimi haec teneant) fundamenta, de quibus aliquid in medium affere decreui, breviter quidem & eo ordine, ut antiquitates Graecas & Romanas, inventores etiam Palaestricae non penitus silentio praeteream.
Gymnici Ludi a Lycaone in Arcadia primum inventi sunt, ut autor est Plinius lib: 7 cap. 56.
In Graecia autem primum certamina instituta sunt, & celebratissima numerantur, Olumpia, Pythia, Nemaea, Isthmia. Hercules enim