Sternendi ratio per coxam.
Ea, quae mox sequetur, ratione ad habitum istum accommodabis te: dextrum pedem adversarii itidem dextro praepones, laevam eius axillam manu dextra adprehende, sinistra vero corpore hostis circundato, auxilium dextrae ferto. Sed si is pari modo te adprehenderit, corpus ipsius manu dextra super pectus regenda circundabis, sinistra autem brachii partem superiorem firmiter adprehendes. Inde dextrum pedi sinistro tuo praeponas, atque si per coxam dextram rotaris hostem, corruet.