Intorsio brachii, addita pariter sternendi ratione.
Si hostem contra te procedere cernas, dextro pede vicissim adversus eum introgreditor, sinistrumque brachium hostis cubito dextro supponas, atque ad te eadem ratione attrahas, et incurvabitur. At in eo ipso actu dextram eius manum tua sinistra corripias, deorsumque eius brachium deflectas, atque ea ratione eius brachium disrumpes. Sin autem pari modo te adprehenderit, tum sinistra, hostis brachio dextro correpto si firmiter eo habitu suppresseris, te liberum atque ab omni brachii periculo securum reddes. Inde autem manum sinistram celeriter anteriori colli parti adplices, et si pedem sinistrum adversarii dextro postposueris, per eundem eum prosternas.