Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 239v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 16:33, 3 January 2025 by Rlrgarber (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Aversio ex latere utroq[ue]

Si ad invicem fueritis progressi uterque, laevum pedem hostis dextro praeponas, et exterius eius brachium sinistrum corripias. Si autem idem is usurparit, tum manu sinistra, eius brachium dextrum interius iuxta pectus adprehendas, manu vero dextra pectus ipsius anterius. Sin autem is te eadem ratione fuerit complexus, dextro cubito, adversarii itidem dextrum interius deflectas, et manum sinistram sub brachio eius utroque exeras. Si itaque sursum levaris, hostis omnis conatus decipitur, et te pariter ab omni discrimine securum reddideris.