Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 240r.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 16:48, 6 January 2025 by Rlrgarber (talk | contribs)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Intorsio brachii superior et inferior.

In mutuo congressu si uterque fueritis congressi, et hostis manu sinistra brachium dextrum interius tuum corripuerit, tum pedem sinistrum, eius dextro postponas. Inde autem dextra manu brachii partem superiorem sinistri adprehendas, atque sursum flectas. Sin autem is contra te idem usurparit, dextram si eius brachio dextro exerueris, versus tuum latus sinistrum flectes. Verum si idem hostis vicissim conetur, sinistra repente attracta, dextro cubito eam adversarii adplicato, et si suppresseris, superne vero repuleris, per pedem sinistrum hostem deiicies.