Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 257v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 20:26, 27 February 2025 by Rlrgarber (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Attractio, qua adversarium versus te adtrahere licet, addito habitum eius sternendi.

Si ad hostem prope accesseris, intro procedas pede sinistro, atque cures, ut manu dextra hostis itidem dextram corripias, et pectori tuo tuo eum adplices, Sinistram vero, humero eius dextro, et ea ratione sursum subleves: At si is contra te idem usurparit, tum dextrum pedem, adversarii sinistro postpones, indeque manu sinistra eius pubem corripito, superne autem pectus eius, dextro cubito urgeas, et hoc habitu eum per pedem dextrum sternes.