Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 258v.jpg

From Wiktenauer
Revision as of 15:40, 1 March 2025 by Rlrgarber (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

Prohibitio praecedentis habitus.

Pedem in hoc certamine sinistrum intropones, dextra manu, sinistrum adversarii brachium corripies, ilia autem manu sinistra circundabis, atque inde si te deorsum in libram demiseris, hostem sursum sublevabis. Si autem is eundem contra te habitum usurparit, tamet si tu dextrum pedem, eius utrisque interposueris, tum dextram circa collum directam, eius axillae dextrae adplicabis, sinistram vero, cubito hostis dextro, atque eo modo eius allevationem impedies, inde autem curabis, ut adversarium per pedem dextrum prosternas praecipitando.