![]() |
You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 II 029r.jpg
INSTRVCTIO. QVAM II qui pugione student athleticam exercere, diligenter obseruare debent.
PRÆCIPvAM cura tibi sit, omnes punctiones, que per pugionem siunt, ita nauiter excipiendas esse, ut corpus nulla ex parte vulneretur. quo autem id quam diligentißime peragi queat, id est ut hostiles impetus repellas, eumque ipsum intercludas, accuratè lucta utêris: obseruandum etiam hoc est, ut semper cubitus eius manus, quà pungitur, impulsum sequatur, nam impulsus ea ratione uehementior efficietur. Quare opus erit illi in primis, qui his subsequentibus habitibus uti uolet, eosque exercere, ut eius rei sit studiosißimus, atque imperterritus hostem adgrediatur curans inde iugiter qui habitus sint exercendi, idque semper fiat ex athletæ summa industria et celeritate. Ita igitur eueniet, ut magnam gloriam tibi parias, omnem autem aduersario præripias. Quicunque autem eos exercere conarentur preæceptionum istarum, que subsequenter describentur, imperiti atque ignari, ij certe sibi nihil aliud parient, quam dedecus, et demum ex palæstra explosi ab omnibus discedere cogentur.
ALIA ITEM ADMONITO.
SI cum aduersario decertes, quàm proxime illum accedito, semper sinistrum pedem præponens, sinistram manum pectori anterius apponito, atque acurate obseruato, qualiter pugionem hostis contineat, si igitur ea ratione corripuerit, ut nudus infernè de manu sursum uergat, supernè appetere te conabitur, verum si eam manum qua pugionem tenet, retraxerit, pectori anterius admouerit, alteroque pede propius acceßerit, tuum mediam ppunctionem usurpaturus est. Sin autem pugionem ea ratione adprehenderit, ut mucro supernè iuxta brachium exeat, ab infernè te adpetiturus est. qualicunque igitur ratione uideris aduersarium utentem, iuxta id te compones, tum