You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 214v.jpg
Forma ictus inferni contra habitum aversionis
Quum ad invicem congredimini fustibus athletice regendis, propiusque accesseris ad hostem, dextrum praeponere non dubites, manu utraque parti fustis posterioris applicata fustem contineas, et hostis pedem dextrum praefixum ferias. Si vero is te inferne adgreditur eadem ratione, dextrum itidem praeponentem, fustem contineas manu sinistra iuxta partem fustis posteriorem retro caput, manu dextra medium pro facie tua, tum adversarii impetus versus tuus latus sinistrus repellas. Interim vero in latus eius dextrum si loevo pede concesseris, pro viribus fustem capiti hostis infligas. Verum si idem contra te is usurpare conetur, dextrum referas, atque fuste rursus sublato versum latus dextrum ictum adversarii deflectes, et celeriter pede praedicto rursus introgressus, recta superne caput eius concutere non dubites, atque ex eo habitu retrorsus ab hoste recedes.