Incisio superna Falcis frumentariae de latere utroque
Si mutuo congredimini falce rite regenda, dextrum pedem prepones, falcem manu dextra contineas iuxta latus capitis tui sinistrum, sinistram uero apertam contra hostem porrigas, et inde sinistro insequutus, caput proscindas ex latere eius dextro. Sed si adversarius idem adversus te molitur, pedem sinistrum preponentem, falcem manu dextra continentem, iuxtaque caput humero sinistro recumbentem, sinistram dextro adplicaris, tum adversarium versus latus dextrus tuus falce tua repellas. Deinde manu sinistra, dextra hostis correpta, caput eius lateris dextri sauciabis. Sin autem adversarius te superne similiter adgreditur, dextra eius celeriter apprehensa, incisionem ipsius ea ratione avertes. Inde aut si extemplo dextram adtraxeris, proscindere hostis pedem sinistrum prefixum tentabis. Verum si is idem conabitur, tum sinistra, adversarii cubitum dextrum interius obruas, dextra inde si retraxeris, mucronem falcis, capiti ipsius impingas, atque retrorsum concedas.