Inferior et superior incisio
In congressu mutuo, site athletice prepararis ad certamen, pedem dextrum praefixeris memento, contraque adversarium falcem frumentariam dextra contineas, sinistram uero sub dextrum condas brachium, inde intro pede sinistro concedas, et de loco inferiori proscindendo brachium hostis dextrum impetas. Sin autem dextrum itidem pedem contra illum praeposueris, atque falcem in habitu superne incisionis dextra manu continueris, sinistram uero sub brachio dextro, tuum eius conatum uersus latus sinistrus tuus falce tua repellas, interea sinistra, adversarii manu dextra correpta, de latere hostis sinistro, collum falce proscindas. Verum si is superne te similiter adgreditur, rursum sinistra manu eius dextram adprehendas, uersusque latus sinistrum tuum si conatum eius averteris, brachium eius sinistrum falce perstringas, atque inde retrorsum concedas. Sed si adversarius retrocesserit, gemino gradu instabis hostem urgendo, et caput eius proscindito.