You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 228r.jpg
Incisiones duae quibus brachia stringuntur
Ad habitum modo predictum hoc te pacto adaptabis, dextrum pedem preponere memineris, contra hostem manu dextra falcem contineas, sinistram coxe sinistrae adiungas, deinde brachium dextrum falce stringas. Sed si eadem is molitur, te dextrum prefigente, contraque hostem dextra falcem tenente, tum sinistram, brachio eius anterius dextro applica, atque hostis incisionem sinistrorsum repellas: Predictam manum firmiter si captivaris, inde brachium eius dextrum falce sauciato. Verum si idem is usurparit, sinistra adversarii dextram adprehendas, laeuo pede intro concedas, dextram eius si supra caput sustuleris, atque dextra tua confestim retracta, lumbos eius falce proscindas. Caeterum hoste idem usurpante, manu laeua sursum ultra brachium ipsius dextrum regenda, eo habitu si firmiter uersus te adtraxeris, brachium hosti potes disrumpere, inde aut collum eius impetas stringendo, atque ab hoste recedas.