You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 293r.jpg
Alia Effigies
Alius ex prima correptione habitus: dextra manu ipsius adversarii sinistram fortiter teneas, tum vero sinsitram dextrae opem laturus adiungas, itaque firmissime manu utraque teneas. Inde, si sub brachio ipsius te in latus dextrum tuum converteris, partes potiores obtinebis.
Destructio
Si quis habitu superiori contra te utatur, tu eodem vicissim utitor et post speciem luctandi eligas, quaecunque placuerit.
Alius destructionis habitus
Manu tua utraque firmissime quantum poteris ipsius adversarii sinstram contineas, atque te sub brachio sinistrorsum convertas, et ea ratione propositum eius conturbatis, insuper etiam brachium ipsius in praecipitatione poteris disrumpere.