You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Page:Cod.icon. 393 I 293v.jpg
Antecedentem item habitum hac ratione destruas
Sinistram adversarii manum utrisque tuis manibus firmiter teneas, atque inde sub brachio eius sinistrorsum te convertas. Post si brachium postis sinistrum per humerum dextrum pertraxeris supprimas et potiores partes obtinebis.
Ratio transmittendi manum inferne ad cubitium atque eiusdem destructio
Quum quispiam manum sinistram tuam corripuerit dextra coneturque inferne sinistram transmittere in cubitum, eumque circumflectere vel cupiat dextrae manui opem ferre, tu igitur dum is dextrae auxiliari molitur sinistra vel cubitum corripere conatur, subito brachium tuum dextrum sinisto hostis brachio superiniicias, laterique dextro adplices nec non firmiter corripito manu eadem costas, post dextrum pedem pedi hostis sinistro postponas atque per dextrum hostem prosternas.
Destructio cum quis pro viribus brachium corripiat
Si quis superne brachia tua totis viribus corripiat fortiterque